Löydetty 2069 Tulokset: Testimonium Domini
Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Joakim, (Liber Ieremiae 52, 2)
quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis. (Liber Ieremiae 52, 3)
et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit: (Liber Ieremiae 52, 13)
Columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem, (Liber Ieremiae 52, 17)
et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus æris omnium horum vasorum. (Liber Ieremiae 52, 20)
Zain. Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. (Lamentationes 2, 7)
Coph. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
Res. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? (Lamentationes 2, 20)
Thau. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos. (Lamentationes 2, 22)
Heth. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus. (Lamentationes 3, 22)
Phe. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. (Lamentationes 4, 16)
Qui audientes plorabant, et jejunabant, et orabant in conspectu Domini. (Liber Baruch 1, 5)