Mosaico decorativo

Löydetty 1263 Tulokset: Terra Sancta

  • Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti. (Prophetia Osee 7, 16)

  • non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit. (Prophetia Osee 9, 3)

  • Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. (Prophetia Osee 11, 11)

  • Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. (Prophetia Osee 12, 9)

  • Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. (Prophetia Osee 13, 4)

  • Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. (Prophetia Osee 13, 5)

  • Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)

  • A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 2, 10)

  • Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. (Prophetia Ioel 2, 21)

  • Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. (Prophetia Ioel 2, 30)

  • Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël. (Prophetia Ioel 3, 16)

  • Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 3, 17)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina