Löydetty 1263 Tulokset: Terra Sancta
Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)
Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)
Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)
Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)
Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)
Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. (Liber Isaiae 24, 4)
Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. (Liber Isaiae 24, 5)
Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ; (Liber Isaiae 24, 19)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)
Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 25, 8)
In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale. (Liber Isaiae 26, 1)
Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. (Liber Isaiae 26, 9)