Löydetty 1263 Tulokset: Terra Sancta
et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 21)
Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. (Liber Ecclesiastes 8, 16)
Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)
Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. (Liber Ecclesiastes 10, 17)
Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra ; (Canticum Canticorum 2, 12)
Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. (Liber Sapientiae 1, 14)
Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore: quæ autem in cælis sunt, quis investigabit? (Liber Sapientiae 9, 16)
quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores: et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. (Liber Sapientiae 12, 7)
Et cum labore vano deum fingit de eodem luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat. (Liber Sapientiae 15, 8)
Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: (Liber Sapientiae 15, 10)