Löydetty 1263 Tulokset: Terra Sancta
Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda: (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius. (Liber I Maccabaeorum 7, 42)
Et siluit terra Juda dies paucos. (Liber I Maccabaeorum 7, 50)
Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis. (Liber I Maccabaeorum 8, 23)
exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judæ etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est prælium a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 9, 13)
Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus. (Liber I Maccabaeorum 9, 57)
Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus. (Liber I Maccabaeorum 9, 72)
Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)
et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilæa ; ex hodierna die et in totum tempus: (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimæ et tributa ipsius sint. (Liber I Maccabaeorum 10, 31)