Mosaico decorativo

Löydetty 1263 Tulokset: Terra Sancta

  • et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 45)

  • Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)

  • Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. (Liber Numeri 3, 13)

  • sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. (Liber Numeri 4, 19)

  • Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi: (Liber Numeri 8, 17)

  • Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens: (Liber Numeri 9, 1)

  • Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)

  • (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), (Liber Numeri 12, 3)

  • ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratæ an absque muris: (Liber Numeri 13, 20)

  • Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. (Liber Numeri 13, 33)

  • et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. (Liber Numeri 14, 7)

  • Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra. (Liber Numeri 14, 21)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina