Löydetty 1457 Tulokset: Terra Gentes
Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti. (Prophetia Osee 7, 16)
non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit. (Prophetia Osee 9, 3)
Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. (Prophetia Osee 11, 11)
Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. (Prophetia Osee 12, 9)
Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. (Prophetia Osee 13, 4)
Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. (Prophetia Osee 13, 5)
Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)
A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 2, 10)
Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. (Prophetia Ioel 2, 21)
Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. (Prophetia Ioel 2, 30)
congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. (Prophetia Ioel 3, 2)
Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. (Prophetia Ioel 3, 11)