Löydetty 112 Tulokset: Terça Parte
et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)
et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem : (Liber Exodus 39, 21)
et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum : (Liber Exodus 39, 23)
Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, (Liber Exodus 40, 22)
Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. (Liber Numeri 8, 2)
Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram. (Liber Numeri 11, 31)
Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. (Liber Numeri 31, 30)
ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant. (Liber Numeri 31, 42)
De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, (Liber Numeri 31, 43)
ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis. (Liber Numeri 34, 9)
Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo: (Liber Deuteronomii 15, 21)
Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël. (Liber Deuteronomii 33, 21)