Löydetty 267 Tulokset: Tempus Finis
Teth. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. (Lamentationes 1, 9)
Samech. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda. (Lamentationes 1, 15)
Vau. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. (Lamentationes 3, 18)
Sade. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. (Lamentationes 4, 18)
qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? (Liber Baruch 3, 18)
Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 10)
Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 11)
Et tu, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus terræ Israël: Finis venit: venit finis super quatuor plagas terræ. (Prophetia Ezechielis 7, 2)
Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas. (Prophetia Ezechielis 7, 3)
Finis venit, venit finis: evigilavit adversum te, ecce venit. (Prophetia Ezechielis 7, 6)
Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium. (Prophetia Ezechielis 7, 7)
Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus. (Prophetia Ezechielis 7, 12)
