Löydetty 324 Tulokset: Templum Salomonis Constructionem Templi
Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. (Liber Proverbiorum 25, 1)
Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. (Canticum Canticorum 1, 4)
En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, (Canticum Canticorum 3, 7)
et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)
sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam. (Liber Ecclesiasticus 49, 14)
Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. (Liber Ecclesiasticus 50, 1)
Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio, et excelsi parietes templi. (Liber Ecclesiasticus 50, 2)
Ante templum postulabam pro illa, et usque in novissimis inquiram eam: et effloruit tamquam præcox uva. (Liber Ecclesiasticus 51, 19)
In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. (Liber Isaiae 6, 1)
Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum: (Liber Isaiae 22, 15)
Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! (Liber Ieremiae 7, 4)
Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. (Liber Ieremiae 24, 1)