Löydetty 3081 Tulokset: Sun
Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 8, 10)
Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. (Liber I Paralipomenon 9, 1)
Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. (Liber I Paralipomenon 9, 3)
Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. (Liber I Paralipomenon 9, 19)
Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. (Liber I Paralipomenon 9, 33)
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. (Liber I Paralipomenon 9, 35)
Porro Asel sex filios habuit, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan: hi sunt filii Asel. (Liber I Paralipomenon 9, 44)
Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis. (Liber I Paralipomenon 10, 7)
Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas: et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. (Liber I Paralipomenon 12, 15)
Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu. (Liber I Paralipomenon 12, 21)
Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, (Liber I Paralipomenon 14, 4)