Löydetty 3081 Tulokset: Sun
Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, (Actus Apostolorum 1, 21)
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. (Actus Apostolorum 2, 4)
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)
Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. (Actus Apostolorum 2, 13)
Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: (Actus Apostolorum 2, 15)
His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? (Actus Apostolorum 2, 37)
Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. (Actus Apostolorum 2, 39)
Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. (Actus Apostolorum 2, 41)
Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. (Actus Apostolorum 3, 7)
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)
Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: (Actus Apostolorum 4, 24)