Löydetty 3081 Tulokset: Sun
quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: (Liber Ieremiae 10, 3)
in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. (Liber Ieremiae 10, 5)
Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! (Liber Ieremiae 10, 11)
Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt. (Liber Ieremiae 10, 15)
Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)
Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. (Liber Ieremiae 11, 16)
Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. (Liber Ieremiae 12, 10)
Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta. (Liber Ieremiae 13, 19)
Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi hæc? propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ. (Liber Ieremiae 13, 22)
Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit. (Liber Ieremiae 14, 2)
Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum. Non invenerunt aquam: reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)