Mosaico decorativo

Löydetty 3081 Tulokset: Sun

  • Contabuerunt, et contrita sunt simul ; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. (Liber Isaiae 46, 2)

  • Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. (Liber Isaiae 46, 10)

  • Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammæ ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)

  • Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt ; non est qui salvet te. (Liber Isaiae 47, 15)

  • De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Isaiae 48, 2)

  • Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. (Liber Isaiae 48, 6)

  • Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. (Liber Isaiae 48, 7)

  • ut diceres his qui vincti sunt: Exite, et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. (Liber Isaiae 49, 9)

  • Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; (Liber Isaiae 49, 18)

  • Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus. (Liber Isaiae 51, 11)

  • Duo sunt quæ occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ; quis consolabitur te? (Liber Isaiae 51, 19)

  • Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. (Liber Isaiae 51, 20)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina