Mosaico decorativo

Löydetty 3081 Tulokset: Sun

  • Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. (Liber Esther 10, 8)

  • Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. (Liber Esther 11, 7)

  • Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. (Liber Esther 11, 11)

  • Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. (Liber Esther 13, 1)

  • et dixit: Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israël. (Liber Esther 13, 9)

  • Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos cœpit sævire, disperde. (Liber Esther 14, 11)

  • Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: (Liber Esther 16, 2)

  • Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. (Liber Esther 16, 4)

  • Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. (Liber Iob 1, 2)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)

  • repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)

  • Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. (Liber Iob 3, 8)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina