Mosaico decorativo

Löydetty 3198 Tulokset: Sum

  • quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator. (Liber Deuteronomii 4, 24)

  • Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, (Liber Deuteronomii 4, 32)

  • Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)

  • Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus. (Liber Deuteronomii 5, 3)

  • Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra. (Liber Deuteronomii 5, 8)

  • Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: (Liber Deuteronomii 5, 9)

  • Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. (Liber Deuteronomii 5, 11)

  • nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. (Liber Deuteronomii 5, 20)

  • ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ. (Liber Deuteronomii 7, 22)

  • Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui: (Liber Deuteronomii 7, 25)

  • Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi: (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti. (Liber Deuteronomii 9, 7)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina