Löydetty 3198 Tulokset: Sum
Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt. (Liber Numeri 18, 18)
Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron: (Liber Numeri 20, 2)
venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, (Liber Numeri 21, 7)
Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius. (Liber Numeri 21, 35)
Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. (Liber Numeri 22, 15)
paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. (Liber Numeri 22, 17)
Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. (Liber Numeri 22, 19)
Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. (Liber Numeri 22, 30)
Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. (Liber Numeri 22, 36)
Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? (Liber Numeri 22, 38)
assumptaque parabola sua, dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob ; propera, et detestare Israël. (Liber Numeri 23, 7)
De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. (Liber Numeri 23, 9)
