Löydetty 3198 Tulokset: Sum
Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)
Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)
usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: (Actus Apostolorum 1, 2)
quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. (Actus Apostolorum 1, 3)
qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. (Actus Apostolorum 1, 11)
Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: (Actus Apostolorum 1, 16)
incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. (Actus Apostolorum 1, 22)
et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? (Actus Apostolorum 2, 8)
et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: (Actus Apostolorum 2, 19)
Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)
Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Actus Apostolorum 2, 36)
