Löydetty 3198 Tulokset: Sum
Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 34)
Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 35)
Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit: (Liber Leviticus 5, 2)
Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, (Liber Leviticus 5, 4)
ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 16)
spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. (Liber Leviticus 6, 11)
Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)
Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. (Liber Leviticus 6, 23)
Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. (Liber Leviticus 7, 5)
quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. (Liber Leviticus 7, 17)
Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. (Liber Leviticus 7, 25)
Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. (Liber Leviticus 7, 26)
