Löydetty 3198 Tulokset: Sum
Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 23, 34)
Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. (Prophetia Ezechielis 24, 2)
Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 24, 5)
Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. (Prophetia Ezechielis 24, 10)
Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. (Prophetia Ezechielis 24, 11)
Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 14)
Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut præceperat mihi. (Prophetia Ezechielis 24, 18)
Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)
Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 14)
et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? (Prophetia Ezechielis 26, 17)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ ; (Prophetia Ezechielis 26, 19)
Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum: (Prophetia Ezechielis 27, 2)