Löydetty 3198 Tulokset: Sum
Tuus sum ego ; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi. (Liber Psalmorum 118, 94)
Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. (Liber Psalmorum 118, 96)
Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum. (Liber Psalmorum 118, 107)
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 109)
Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. (Liber Psalmorum 118, 125)
Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 141)
Res. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 153)
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. (Liber Psalmorum 118, 163)
Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 176)
Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. (Liber Psalmorum 121, 1)
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. (Liber Psalmorum 121, 3)
Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ; (Liber Psalmorum 122, 3)