Löydetty 328 Tulokset: Succedunt Saul Benedicens Dei
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? (Liber I Samuelis 18, 8)
Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps. (Liber I Samuelis 18, 9)
Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, (Liber I Samuelis 18, 10)
Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. (Liber I Samuelis 18, 12)
Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. (Liber I Samuelis 18, 13)
Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum. (Liber I Samuelis 18, 15)
Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 17)
Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? (Liber I Samuelis 18, 18)
Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)
Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. (Liber I Samuelis 18, 20)
Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. (Liber I Samuelis 18, 21)
Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis. (Liber I Samuelis 18, 22)