Löydetty 785 Tulokset: Suam
Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam. (Liber Proverbiorum 16, 17)
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. (Liber Proverbiorum 17, 16)
Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur. (Liber Proverbiorum 17, 21)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)
qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. (Liber Proverbiorum 19, 8)
Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. (Liber Proverbiorum 19, 16)
Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. (Liber Proverbiorum 19, 17)
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. (Liber Proverbiorum 19, 24)
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. (Liber Proverbiorum 21, 13)
Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. (Liber Proverbiorum 21, 23)