Löydetty 86 Tulokset: Stetit
Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. (Liber I Samuelis 3, 10)
Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitæ, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. (Liber I Samuelis 6, 14)
Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)
cucurrit, et stetit super Philisthæum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, præciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt. (Liber I Samuelis 17, 51)
Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen. (Liber II Samuelis 2, 28)
Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo: (Liber II Samuelis 15, 17)
Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni. (Liber II Samuelis 18, 4)
Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. (Liber II Samuelis 23, 10)
stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam. (Liber II Samuelis 23, 12)
Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)
Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum, (Liber I Regum 8, 22)
Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna, dicens : (Liber I Regum 8, 55)