Löydetty 341 Tulokset: Spiritus

  • Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. (Liber Iob 26, 13)

  • Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, (Liber Iob 27, 3)

  • Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. (Liber Iob 32, 8)

  • Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. (Liber Iob 32, 18)

  • Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. (Liber Iob 33, 4)

  • Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. (Liber Psalmorum 10, 7)

  • Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ. (Liber Psalmorum 17, 16)

  • Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. (Liber Psalmorum 50, 19)

  • Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. (Liber Psalmorum 54, 9)

  • memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. (Liber Psalmorum 76, 4)

  • ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. (Liber Psalmorum 77, 8)

  • Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. (Liber Psalmorum 77, 39)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina