Löydetty 164 Tulokset: Spiritu
Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. (Epistula II Petri 1, 21)
Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. (Epistula I Ioannis 3, 24)
In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. (Epistula I Ioannis 4, 13)
Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, (Epistula Iudae 1, 20)
fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ, (Apocalypsis Ioannis 1, 10)
Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in cælo, et supra sedem sedens. (Apocalypsis Ioannis 4, 2)
Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17, 3)
Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, (Apocalypsis Ioannis 21, 10)