Löydetty 1870 Tulokset: Spe
et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ. (Prophetia Ezechielis 10, 10)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. (Prophetia Ezechielis 11, 16)
Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël. (Prophetia Ezechielis 11, 17)
Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 2)
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: (Prophetia Ezechielis 12, 3)
et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. (Prophetia Ezechielis 12, 4)
In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël. (Prophetia Ezechielis 12, 6)
Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 7)
Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? (Prophetia Ezechielis 12, 9)
Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 12, 14)
Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris. (Prophetia Ezechielis 12, 15)
quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)