Löydetty 37 Tulokset: Sors
cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato: (Liber Leviticus 16, 9)
ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. (Liber Numeri 26, 55)
quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. (Liber Numeri 33, 54)
Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. (Liber Iosue 7, 14)
Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. (Liber Iosue 15, 1)
Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel: (Liber Iosue 16, 1)
Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan: (Liber Iosue 17, 1)
Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph. (Liber Iosue 18, 11)
Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hæreditas (Liber Iosue 19, 1)
Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid. (Liber Iosue 19, 10)
Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas: (Liber Iosue 19, 17)
Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas: (Liber Iosue 19, 24)