Löydetty 61 Tulokset: Solitudine
Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt. (Liber Psalmorum 106, 4)
Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit. (Liber Isaiae 32, 16)
tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ; (Liber Isaiae 35, 6)
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. (Liber Isaiae 40, 3)
Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. (Liber Isaiae 60, 12)
Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam. (Liber Ieremiae 2, 24)
Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. (Liber Ieremiae 3, 2)
Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, cœtus prævaricatorum. (Liber Ieremiae 9, 2)
Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In præceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini. (Prophetia Ezechielis 20, 18)
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras, (Prophetia Ezechielis 20, 23)
Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? (Evangelium secundum Marcum 8, 4)
Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. (Actus Apostolorum 7, 38)