Löydetty 1417 Tulokset: Sol
Thau. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos. (Lamentationes 2, 22)
Daleth. Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam. (Lamentationes 3, 11)
Jod. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. (Lamentationes 3, 28)
Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. (Lamentationes 5, 19)
Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno: (Liber Baruch 1, 14)
Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus: (Liber Baruch 2, 4)
et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione. (Liber Baruch 2, 25)
qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? (Liber Baruch 3, 18)
Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)
qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. (Liber Baruch 4, 16)
Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. (Liber Baruch 4, 19)
Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione, (Liber Baruch 4, 33)