Löydetty 2806 Tulokset: Sit
Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. (Liber Iob 18, 9)
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. (Liber Iob 19, 8)
Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. (Liber Iob 19, 20)
quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. (Liber Iob 19, 27)
Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, (Liber Iob 20, 4)
quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. (Liber Iob 20, 5)
Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. (Liber Iob 20, 21)
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. (Liber Iob 21, 16)
Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? (Liber Iob 21, 34)
an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? (Liber Iob 22, 12)
cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. (Liber Iob 22, 18)
Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. (Liber Iob 23, 10)