Löydetty 1188 Tulokset: Sin
Daleth. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine. (Lamentationes 1, 4)
Sin. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)
Lamed. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. (Lamentationes 2, 12)
Sin. Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)
He. Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absinthio. (Lamentationes 3, 15)
Zain. Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis. (Lamentationes 3, 19)
Coph. Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. (Lamentationes 3, 56)
Sin. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. (Lamentationes 3, 61)
Sin. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. (Lamentationes 3, 62)
Sin. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ; ego sum psalmus eorum. (Lamentationes 3, 63)
Sin. Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix: inebriaberis, atque nudaberis. (Lamentationes 4, 21)
et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram: (Liber Baruch 1, 11)
