Löydetty 1447 Tulokset: Sicut
Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. (Liber Iob 19, 15)
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? (Liber Iob 19, 22)
Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. (Liber Iob 20, 8)
Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. (Liber Iob 21, 18)
Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. (Liber Iob 24, 16)
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. (Liber Iob 24, 24)
Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta: (Liber Iob 27, 16)
Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. (Liber Iob 27, 18)
sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: (Liber Iob 29, 4)
Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. (Liber Iob 29, 14)
Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. (Liber Iob 29, 18)
Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. (Liber Iob 29, 23)