Löydetty 339 Tulokset: Sex

  • Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portæ duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portæ septem cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 3)

  • Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. (Prophetia Ezechielis 41, 5)

  • Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio: (Prophetia Ezechielis 41, 8)

  • Et hæ sunt primitiæ quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. (Prophetia Ezechielis 45, 13)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. (Prophetia Ezechielis 46, 1)

  • Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, (Prophetia Ezechielis 46, 4)

  • In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt. (Prophetia Ezechielis 46, 6)

  • Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. (Prophetia Ezechielis 46, 14)

  • Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis. (Prophetia Danielis 3, 1)

  • Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos. (Prophetia Danielis 5, 31)

  • Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)

  • Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina