Löydetty 15 Tulokset: Sequitur -up
Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom. (Liber II Samuelis 15, 13)
Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me. (Liber I Regum 20, 10)
Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur: (Liber Proverbiorum 7, 22)
Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes. (Liber Proverbiorum 10, 4)
Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)
Abominatio est Domino via impii ; qui sequitur justitiam diligitur ab eo. (Liber Proverbiorum 15, 9)
Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. (Liber Proverbiorum 18, 3)
Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. (Liber Proverbiorum 21, 21)
Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. (Liber Proverbiorum 29, 23)
Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. (Prophetia Ezechielis 33, 31)
Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum ; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat. (Prophetia Osee 12, 1)
Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 38)
