Löydetty 357 Tulokset: Septem Lucernas
Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. (Liber II Regum 24, 16)
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 3, 4)
Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem. (Liber I Paralipomenon 3, 24)
Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. (Liber I Paralipomenon 5, 13)
Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt. (Liber I Paralipomenon 7, 5)
omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)
consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. (Liber I Paralipomenon 10, 12)
De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum. (Liber I Paralipomenon 12, 25)
Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia. (Liber I Paralipomenon 12, 34)
Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. (Liber I Paralipomenon 15, 26)
Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)
Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. (Liber I Paralipomenon 19, 18)