Löydetty 2007 Tulokset: Septem Filii Saul
Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)
Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, (Liber Exodus 35, 30)
Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. (Liber Exodus 37, 23)
Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis : (Liber Exodus 38, 21)
quæ Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat, (Liber Exodus 38, 22)
Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 31)
Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, (Liber Exodus 39, 41)
obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 39, 42)
Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, (Liber Exodus 40, 29)
Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas : (Liber Exodus 40, 34)
Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: (Liber Leviticus 1, 5)
immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: (Liber Leviticus 1, 11)