Löydetty 2007 Tulokset: Septem Filii Saul
Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. (Liber I Paralipomenon 23, 12)
Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 23, 13)
Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. (Liber I Paralipomenon 23, 14)
Filii Moysi: Gersom et Eliezer. (Liber I Paralipomenon 23, 15)
Filii Gersom: Subuel primus. (Liber I Paralipomenon 23, 16)
Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. (Liber I Paralipomenon 23, 17)
Filii Isaar: Salomith primus. (Liber I Paralipomenon 23, 18)
Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. (Liber I Paralipomenon 23, 19)
Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus. (Liber I Paralipomenon 23, 20)
Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis. (Liber I Paralipomenon 23, 21)
Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. (Liber I Paralipomenon 23, 22)
Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres. (Liber I Paralipomenon 23, 23)