Löydetty 1479 Tulokset: Sen
Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 24)
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. (Prophetia Danielis 13, 26)
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)
Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius: (Prophetia Danielis 13, 52)
Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. (Prophetia Danielis 14, 27)
Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. (Prophetia Danielis 14, 28)
Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti. (Prophetia Osee 7, 16)
Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? (Prophetia Ioel 1, 2)
Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: (Prophetia Ioel 1, 14)