Löydetty 1479 Tulokset: Sen
Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam, (Liber Ieremiae 42, 7)
Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi. (Liber Ieremiae 49, 9)
et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et collidam in te juvenem et virginem: (Liber Ieremiae 51, 22)
Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia. (Liber Ieremiae 52, 9)
Coph. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam. (Lamentationes 1, 19)
Jod. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis: abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem. (Lamentationes 2, 10)
Sin. Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)
Nun. Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas. (Lamentationes 4, 14)
Phe. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. (Lamentationes 4, 16)
Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt. (Lamentationes 5, 12)
Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. (Lamentationes 5, 14)
et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)