Löydetty 1479 Tulokset: Sen
Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. (Liber II Samuelis 23, 10)
Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, (Liber II Samuelis 23, 32)
Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quæ est in valle Gad: (Liber II Samuelis 24, 5)
Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat. (Liber I Regum 1, 1)
Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. (Liber I Regum 1, 15)
Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege, (Liber I Regum 1, 32)
Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth : nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth. (Liber I Regum 2, 39)
Dixit ergo rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege, (Liber I Regum 3, 24)
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 1)
Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis : et Adoniram erat super hujuscemodi indictione. (Liber I Regum 5, 14)
Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes, (Liber I Regum 8, 3)
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem. (Liber I Regum 8, 8)