Mosaico decorativo

Löydetty 1479 Tulokset: Sen

  • regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. (Liber Iosue 8, 29)

  • congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia. (Liber Iosue 9, 2)

  • dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terræ nostræ: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus: fœdus inite nobiscum. (Liber Iosue 9, 11)

  • Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. (Liber Iosue 9, 16)

  • Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. (Liber Iosue 9, 18)

  • Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset. (Liber Iosue 9, 27)

  • Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël, et essent fœderati eorum, (Liber Iosue 10, 1)

  • Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël. (Liber Iosue 10, 11)

  • Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. (Liber Iosue 10, 17)

  • Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent, (Liber Iosue 10, 24)

  • Cumque occumberet sol, præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens. (Liber Iosue 10, 27)

  • a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon, (Liber Iosue 10, 41)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina