Löydetty 1224 Tulokset: Sem
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? (Liber Iob 14, 4)
Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. (Liber Iob 14, 22)
Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. (Liber Iob 15, 21)
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo. (Liber Iob 16, 23)
Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. (Liber Iob 18, 10)
Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. (Liber Iob 18, 19)
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. (Liber Iob 19, 8)
Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. (Liber Iob 19, 18)
Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. (Liber Iob 21, 8)
Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, (Liber Iob 22, 15)
Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. (Liber Iob 24, 13)
Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. (Liber Iob 28, 7)
