Löydetty 610 Tulokset: Secundum Samuel Librum
Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam. (Liber Ieremiae 42, 4)
Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. (Liber Ieremiae 44, 6)
Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quæ fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël. (Liber Ieremiae 50, 29)
Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten, (Liber Ieremiae 51, 63)
Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli: (Liber Ieremiae 52, 24)
Caph. Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum. (Lamentationes 3, 32)
Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ filii Joakim regis Juda, et ad aures universi populi venientis ad librum, (Liber Baruch 1, 3)
Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus, (Liber Baruch 1, 6)
Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno: (Liber Baruch 1, 14)
Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos: (Liber Baruch 1, 21)
ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi, (Liber Baruch 2, 2)
Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster: (Liber Baruch 2, 19)