Mosaico decorativo

Löydetty 388 Tulokset: Sapientia Hominum

  • Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: (Epistula ad Colossenses 2, 8)

  • quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum: (Epistula ad Colossenses 2, 22)

  • Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. (Epistula ad Colossenses 3, 16)

  • In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. (Epistula ad Colossenses 4, 5)

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: (Epistula I ad Timotheum 2, 5)

  • In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. (Epistula I ad Timotheum 4, 10)

  • Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. (Epistula I ad Timotheum 5, 24)

  • conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. (Epistula I ad Timotheum 6, 5)

  • qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)

  • non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. (Epistula ad Titum 1, 14)

  • Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina