Löydetty 48 Tulokset: Sanguinis
Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, (Evangelium secundum Marcum 5, 25)
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. (Evangelium secundum Marcum 5, 29)
Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: (Evangelium secundum Lucam 8, 43)
accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. (Evangelium secundum Lucam 8, 44)
Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. (Evangelium secundum Lucam 22, 44)
Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. (Actus Apostolorum 1, 19)
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? (Epistula I ad Corinthios 10, 16)
Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 27)
Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. (Epistula ad Hebraeos 9, 22)
Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. (Epistula ad Hebraeos 11, 28)
et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. (Epistula ad Hebraeos 12, 24)
secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. (Epistula I Petri 1, 2)