Mosaico decorativo

Löydetty 370 Tulokset: Sanguinem Legem

  • dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere&nbsnbsp;: hæc fecerunt tres robustissimi. (Liber I Paralipomenon 11, 19)

  • sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: (Liber I Paralipomenon 22, 8)

  • Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. (Liber I Paralipomenon 22, 12)

  • Deus autem dixit mihi: Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis. (Liber I Paralipomenon 28, 3)

  • Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto. (Liber II Paralipomenon 5, 10)

  • Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo. (Liber II Paralipomenon 12, 1)

  • et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata: (Liber II Paralipomenon 14, 4)

  • Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex. (Liber II Paralipomenon 23, 11)

  • Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare: mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem. (Liber II Paralipomenon 29, 22)

  • et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis: pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato. (Liber II Paralipomenon 29, 24)

  • steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, (Liber II Paralipomenon 30, 16)

  • in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 31, 21)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina