Löydetty 370 Tulokset: Sanguinem Legem
Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. (Liber Proverbiorum 1, 18)
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, (Liber Proverbiorum 3, 21)
Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis. (Liber Proverbiorum 4, 2)
oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, (Liber Proverbiorum 6, 17)
Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. (Liber Proverbiorum 6, 20)
serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui: (Liber Proverbiorum 7, 2)
quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ: (Liber Proverbiorum 8, 29)
Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum. (Liber Proverbiorum 28, 4)
Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. (Liber Proverbiorum 28, 9)
Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. (Liber Proverbiorum 28, 17)
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)