Mosaico decorativo

Löydetty 663 Tulokset: Sanctorum Dies

  • panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. (Prophetia Danielis 10, 3)

  • Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. (Prophetia Danielis 10, 14)

  • Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. (Prophetia Danielis 12, 11)

  • Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. (Prophetia Danielis 12, 12)

  • Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)

  • Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. (Prophetia Danielis 14, 2)

  • Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? (Prophetia Danielis 14, 3)

  • Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. (Prophetia Osee 1, 11)

  • Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 13)

  • Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem ; et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti. (Prophetia Osee 2, 15)

  • Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te. (Prophetia Osee 3, 3)

  • Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. (Prophetia Osee 3, 4)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina