Mosaico decorativo

Löydetty 663 Tulokset: Sanctorum Dies

  • Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. (Liber Isaiae 32, 10)

  • Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. (Liber Isaiae 34, 8)

  • et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. (Liber Isaiae 37, 3)

  • Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, (Liber Isaiae 38, 5)

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)

  • Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. (Liber Isaiae 60, 20)

  • Dies enim ultionis in corde meo ; annus redemptionis meæ venit. (Liber Isaiae 63, 4)

  • Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)

  • Non ædificabunt, et alius habitabit ; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. (Liber Isaiae 65, 22)

  • Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies ; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi ! (Liber Ieremiae 6, 4)

  • Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. (Liber Ieremiae 7, 32)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, (Liber Ieremiae 9, 25)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina